Rozmiar: 15909 bajtów

CCXXXII.

1352, Juli 31. E(o)dingen.

König Karl IV, überträgt seinem Hauptmanne zu Frankenstein den Schutz des Klosters.

Karolus dei gracia Romanorum rex semper augustus et Boemie rex nobili Rudigero de Hugowicz capitaneo Frankensteinensi fideli nostro dilecto graciam regiam et omne bonum. In­sinuacione religiosi Sighardi abbatis monasterii Camenczensis Wratislaviensis dyocesis capellani devoti nostri nuper accepta, quod ab eo tempore, quo idem abbas et dictum suum monasterium nostre temporalis iurisdictionis esse ceperunt, multa dampna pertulerint et adhuc multis timeant onerari iacturis, nisi huiusmodi suis dispendiis de regi benignitatis gracia dignum duxerimus graciosius occurendum, idcirco prefatum abbatem et dictum suum monasterium tue defensioni committimus, mandantes tibi ac iniungentes presentibus seriose, quatenus eundem una cum suo monasterio, agris, prediis, villis et possessionibus suis ubicunque sitis aut quibus vocentur nominibus, a quorumlibet hominum cuiuscunque status seu condicionis existant, oppressionibus et violentiis auctoritate regia tuearis. Datum in Eodingen ultimo die Julii regnorum nostrorum anno Romani septimo, Boemie vero sexto.

Or. Perg. mit dem innen aufgedrückten (Adler-) Siegel.


Codex Diplomaticus Silesiae, hrsg vom Vereine für Geschichte und Alterthum Schlesiens, Bd 10, Urkunden des Kloster Kamenz. Hrsg von Dr Paul Pfotenhauer, Breslau 1881.



Zamknij dokument


Rozmiar: 16572 bajtów